Psalms 62

CASS. Loquitur de Ecclesia, quae in ariditate sitit saeculi, et misericordiam expetit, donec aeterna capiat, docens bene conversari in medio pravae nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est. etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Ibid. Communis quodam modo specialiori; vide affectum piae deprecationis per hanc geminationem. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suae resurrectionis eam ad surgendum animavit. dummodo dormio, non amans quae mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quae te excitaret. et hic caro Deo, dum ab eo quaerit hic necessaria. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. quia non est qua inde exeas. quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens praedicatores: Joan. 4.. etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. Ibid. Humanitatis, quae multae sunt, ut militis, agricolae et caeterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Post beneficia Dei: laudem promittit. ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me praeveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, ut misericordiae tribuam vitam, in qua laudo. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. Ibid. In intestinis. Pinguedo in carne, id est, sapientia, quae in abscondito et fortitudo spiritus. Ibid. In Exod. Moyses, dum levaret manus ad Dominum, etc., usque ad pro terrenis operatur, vincitur ab Amalech. CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. id est, in luce Christi, ut supra ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum. etc. AUG. In periculis Idumaeae, etc., usque ad quia a periculis id est propitatio. . Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. CASS. Quia non ad coelos evecti sunt. A terra sorbentur malae cogitationes, quia de terra natae, in ima terrae, quasi in coenum, vergunt. etc. CASS. Principium saeculi, etc., usque ad dum se dolosis prava voluntate conjungunt. CASS. Patre, unde: non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.
Copyright information for VulgGlossa